Gen 38:14
|
Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
|
Ex 14:6
|
Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
|
Deut 32:11
|
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
|
II Reg 22:17
|
Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis.
|
II Par 16:6
|
Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa, et Maspha.
|
II Par 23:1
|
Anno autem septimo confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus.
|
Iudith 2:10
|
Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
|
Iudith 3:8
|
De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
|
Esth 15:5
|
Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
|
Ps 17:17
|
Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.
|
Ps 26:10
|
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me.
|
Sap 14:19
|
Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
|
Isa 8:6
|
Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ:
|
Ezech 3:12
|
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo:
|
Ezech 3:14
|
Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
|
I Mach 3:37
|
Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones.
|
I Mach 4:1
|
Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte,
|
I Mach 5:23
|
et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna.
|
Mt 4:5
|
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
|
Mt 4:8
|
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
|
Mt 20:17
|
Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
|
Lc 9:28
|
Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
|
Rom 14:3
|
Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit.
|