II Reg 4:6
|
Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus, et fugerunt.
|
IV Reg 11:9
|
Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
|
Iudith 7:5
|
Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.
|
Ezech 26:17
|
et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?
|
Osee 5:10
|
Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam.
|
II Mach 8:1
|
Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum.
|
Act 23:31
|
Milites ergo secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
|