Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aspectu

Gen 29:17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
Gen 30:38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
Gen 39:6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
Gen 48:11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
Gen 49:22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
I Reg 16:12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum, ipse est enim.
I Reg 17:42 Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu.
Tob 11:8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.
Tob 12:21 Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
Iudith 8:7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
Iudith 11:19 Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.
Esth 15:9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
Sap 15:19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere; effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.
Eccli 43:2 Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.
Ezech 8:2 et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum ejus, et deorsum, ignis: et a lumbis ejus, et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.
I Thess 2:17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio:
II Petr 2:8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.