Gen 22:3
|
Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
|
Ex 4:20
|
Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.
|
Ex 20:17
|
Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
|
Ex 22:10
|
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:
|
Ex 23:5
|
Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
|
Deut 5:21
|
Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.
|
Deut 22:4
|
Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
|
I Reg 12:3
|
Loquimini de me coram Domino, et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
|
I Reg 15:3
|
Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
|
I Reg 16:20
|
Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
|
I Reg 22:19
|
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos, et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.
|
I Reg 25:20
|
Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit.
|
I Reg 25:42
|
Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor.
|
II Reg 17:23
|
Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
|
II Reg 19:26
|
Et respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus.
|
III Reg 2:40
|
Et surrexit Semei, et stravit asinum suum: ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.
|
III Reg 13:13
|
Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
|
III Reg 13:23
|
Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ, quem reduxerat.
|
III Reg 13:27
|
Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent,
|
III Reg 13:28
|
et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantem juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum.
|
III Reg 13:28
|
et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantem juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum.
|
III Reg 13:29
|
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangeret eum.
|
Lc 13:15
|
Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?
|