Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

asino

Gen 22:5 dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Ex 22:9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.
Ex 23:4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
Deut 22:3 Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
Deut 22:10 Non arabis in bove simul et asino.
Ios 15:18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
Idc 1:14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes?
Idc 19:28 Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
I Reg 25:23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,
Prov 26:3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
Eccli 33:25 Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.