Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

asini

Gen 12:16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.
Ex 13:13 Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
Ex 34:20 Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.
Num 31:39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:
Idc 15:15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,
Idc 15:16 et ait: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos, et percussi mille viros.
Idc 15:19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem.
IV Reg 6:25 Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
I Esd 2:67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
II Esd 7:69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.
Isa 21:7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
Isa 32:20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Ier 22:19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
Zach 14:15 Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis, sicut ruina hæc.