Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ascendisti

Gen 49:4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
Gen 49:9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum?
IV Reg 1:4 Quam ob rem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
IV Reg 1:6 At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid, quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
IV Reg 1:16 et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
Isa 22:1 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?
Isa 57:7 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.