Ex 8:3
|
et ebulliet fluvius ranas: quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:
|
Isa 5:6
|
Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
|
Isa 32:13
|
Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis!
|
Isa 65:17
|
Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
|
Ier 6:23
|
Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur: vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion.
|
Ier 50:42
|
Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit: et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon.
|
Ezech 38:10
|
Hæc dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam:
|
Osee 1:11
|
Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.
|
Ioël 2:7
|
Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
|
Abd 1:21
|
Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.
|
Nah 2:5
|
Recordabitur fortium suorum; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.
|
Zach 14:16
|
Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.
|