Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ascendens

Ex 16:13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
Ios 10:9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.
Ios 15:3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
Ios 15:6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben:
I Reg 2:19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
I Reg 17:23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine Philisthæus, de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo hæc eadem verba audivit David.
II Reg 19:26 Et respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus.
III Reg 12:32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quæ fecerat.
III Reg 20:1 Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eum.
IV Reg 17:5 Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
Iudith 13:16 Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent,
Ezech 41:7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in cœnaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
Zach 1:8 Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
Zach 9:9 Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.
Mt 9:1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
Mt 13:2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
Mt 15:29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
Mt 20:17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Mc 1:10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
Mc 3:13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
Mc 4:1 Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
Mc 8:10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Lc 8:37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
Lc 19:28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.