Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

artifex

Ex 38:23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
Sap 7:21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
Sap 8:6 Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex?
Sap 13:1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex;
Sap 13:11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ;
Sap 14:2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
Isa 40:20 Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Ier 10:14 Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
Osee 8:6 Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
Heb 11:10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.
Apoc 18:22 Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molæ non audietur in te amplius: