Gen 1:10
|
Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
|
Ex 4:9
|
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
|
Ps 65:6
|
Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede; ibi lætabimur in ipso.
|
Eccli 37:3
|
O præsumptio nequissima, unde create es cooperire aridam malitia et dolositate illius?
|
Eccli 39:28
|
Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
|
Isa 44:3
|
Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam;
|
Ion 1:9
|
Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
|
Ion 1:13
|
Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
|
Ion 2:11
|
Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.
|
Agg 2:7
|
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.
|
Mt 12:10
|
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
|
Mt 23:15
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
|
Mc 3:1
|
Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
|
Mc 3:3
|
Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
|
Mc 11:20
|
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
|
Lc 6:8
|
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
|
Heb 11:29
|
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
|