Gen 38:23
|
Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram: et tu non invenisti eam.
|
Iob 6:25
|
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
|
Iob 9:33
|
Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
|
Iob 24:25
|
Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
|
Iob 32:12
|
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
|
Prov 9:8
|
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
|
Eccli 20:1
|
Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
|
Tit 1:9
|
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
|
Iudae 1:15
|
facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.
|