Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

arentem

Ios 3:17 Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
Ios 4:22 docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,
Ios 15:19 At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
Idc 1:15 At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.