Gen 22:17
|
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
|
Gen 32:12
|
Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.
|
III Reg 4:29
|
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
|
Ps 77:27
|
Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
|
Ps 138:18
|
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
|
Ier 5:22
|
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis: qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud?
|
Ier 15:8
|
Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem.
|
Dan 3:36
|
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris;
|
Hab 1:9
|
Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens; et congregabit quasi arenam captivitatem.
|
Mt 7:26
|
Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:
|
Apoc 12:18
|
Et stetit supra arenam maris.
|