Ruth 3:2
|
Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.
|
Ruth 3:3
|
Lavare igitur, et undere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit.
|
Ruth 3:6
|
Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus.
|
II Reg 6:6
|
Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
|
II Reg 24:16
|
Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi.
|
II Reg 24:21
|
et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et ædificem altare Domino, et cesset interfectio quæ grassatur in populo.
|
II Reg 24:24
|
Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta:
|
I Par 13:9
|
Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
|
I Par 21:15
|
Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusæi.
|
Iob 39:12
|
Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?
|
Mt 3:12
|
Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
|
Lc 3:17
|
cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
|