Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ardens

Ex 24:17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.
Iudith 12:16 Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus.
Sap 16:22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;
Eccli 23:22 Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat:
Eccli 50:9 quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne:
Isa 30:27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
Isa 65:5 qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
Dan 10:6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.
Lc 24:32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
Io 5:35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
Apoc 8:8 Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,
Apoc 8:10 Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de cælo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum: