Gen 9:14
|
Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
|
Gen 9:16
|
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
|
Gen 21:16
|
Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
|
Gen 49:24
|
Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
|
II Esd 4:16
|
Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda,
|
Iob 29:20
|
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
|
Ps 36:15
|
Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
|
Ps 59:6
|
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui,
|
Eccli 50:8
|
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis:
|
Isa 5:28
|
Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
|
Isa 21:15
|
A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
|
Ier 51:56
|
quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
|
Ezech 1:28
|
velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
|
Osee 7:16
|
Reversi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.
|
Zach 9:10
|
Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.
|
Zach 10:4
|
Ex ipso angelus, ex ipso paxillas, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
|