Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

arcum

Gen 9:13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.
Gen 27:3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
Ex 30:6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
I Reg 18:4 Nam expoliavit se Jonathas tunica, qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
II Reg 1:18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati,
II Reg 22:35 docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
III Reg 22:34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
IV Reg 9:24 Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
IV Reg 13:15 Et ait illi Eliseus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas,
IV Reg 13:15 Et ait illi Eliseus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas,
IV Reg 13:16 dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,
I Par 5:18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
I Par 8:40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Benjamin.
I Par 12:2 tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas: de fratribus Saul ex Benjamin.
II Par 17:17 Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
Iob 20:24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.
Ps 7:13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.
Ps 10:3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde;
Ps 17:35 qui docet manus meas ad prælium; et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea;
Ps 36:14 Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
Ps 57:8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
Ps 63:4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,
Ps 77:9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
Ps 77:57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
Eccli 43:12 Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo.
Ier 9:3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.
Ier 49:35 Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego confrigam arcum Ælam, et summam fortitudinem eorum:
Ier 50:14 Præparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum: debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit.
Ier 50:29 Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quæ fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël.
Ier 51:3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus: nolite parcere juvenibus ejus: interficite omnem militiam ejus.
Lam 2:4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.
Lam 3:12 DALETH. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
Ezech 39:3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
Ezech 39:9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis.
Osee 1:5 Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel.
Osee 2:18 Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
Amos 2:15 et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
Hab 3:9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quæ locutus es; fluvios scindes terræ.
Zach 9:13 Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum: implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Græcia: et ponam te quasi gladium fortium.
Apoc 6:2 Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.