Gen 18:4
|
sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
|
Gen 18:8
|
Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
|
Deut 22:6
|
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis,
|
Cant 8:5
|
CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
|
Eccli 14:18
|
Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
|
Dan 13:54
|
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.
|
Dan 13:58
|
Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
|
Mt 24:32
|
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
|