Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aram

Num 23:2 Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram.
Idc 6:25 nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui: et nemus, quod circa aram est, succide:
Idc 6:25 nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui: et nemus, quod circa aram est, succide:
Idc 6:28 Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat.
Idc 6:30 Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
Idc 6:31 Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.
Idc 6:32 Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.
III Reg 16:32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria,
Eccli 50:13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano,
Bar 1:10 Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri:
I Mach 1:62 Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare.
I Mach 2:23 Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis:
I Mach 2:24 et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram:
I Mach 2:25 sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit:
II Mach 13:8 Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est.
Act 17:23 Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.