Deut 32:11
|
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
|
Iob 9:26
|
Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.
|
Iob 39:27
|
Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?
|
Ier 48:40
|
Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
|
Ier 49:16
|
Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petræ, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
|
Ier 49:22
|
Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis.
|
Ezech 17:7
|
Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.
|
Osee 8:1
|
In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
|
Abd 1:4
|
Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
|
Mich 1:16
|
Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.
|
Hab 1:8
|
Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
|