Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

apprehensum

Idc 12:6 interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat, Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
II Mach 13:4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.
Mt 21:39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
Mc 12:3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
Lc 14:4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
Act 9:27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
Act 17:19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina?
Act 24:6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.