Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

apprehendentes

II Par 28:15 Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.
Tob 10:12 Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam: et dimiserunt ire,
Mc 12:8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.
Act 16:19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:
Act 21:30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ.