Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

applicuit

Ios 7:16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda.
I Reg 10:20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.
I Reg 10:21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.
I Reg 14:26 Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum: timebat enim populus juramentum.
I Mach 5:5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.
I Mach 7:19 Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.
I Mach 7:39 Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ.
I Mach 7:40 Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Judas, et dixit:
I Mach 10:86 Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
I Mach 11:65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.
I Mach 13:13 Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.
I Mach 13:43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
I Mach 13:43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
I Mach 15:13 et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum:
I Mach 15:25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: