Gen 23:16
|
Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.
|
Ex 40:19
|
Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
|
Ios 2:21
|
Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
|
Iob 26:7
|
Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
|
Iob 28:25
|
Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
|
Prov 21:2
|
Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.
|
Isa 40:12
|
Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
|