III Reg 6:18
|
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
|
Iob 25:4
|
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
|
Iob 33:32
|
Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.
|
Act 27:27
|
Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
|