Ex 30:36
|
Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
|
Lev 16:2
|
et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
|
Num 12:6
|
dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
|
II Reg 6:22
|
et Judam, et vilior fiam plus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis: et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo.
|
III Reg 18:15
|
Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.
|
Ps 16:15
|
Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.
|
Ps 41:3
|
Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
|
II Mach 6:27
|
Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo:
|
Act 26:16
|
Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
|