Gen 4:11
|
Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
|
Gen 29:31
|
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
|
Gen 30:22
|
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
|
Num 22:31
|
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
|
Idc 4:19
|
dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
|
Idc 16:18
|
Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.
|
Idc 19:27
|
Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut cœptam expleret viam: et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
|
IV Reg 6:17
|
Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisei.
|
II Par 29:3
|
Ipse anno, et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.
|
II Esd 8:5
|
Et aperuit Esdras librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
|
Iudith 5:12
|
fugientibus his, Deus cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent.
|
Iob 3:1
|
Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
|
Iob 30:11
|
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
|
Ps 7:16
|
Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.
|
Ps 77:23
|
Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.
|
Prov 31:20
|
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
|
Prov 31:26
|
Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
|
Sap 10:21
|
quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
|
Isa 5:14
|
Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
|
Isa 14:17
|
qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem?
|
Isa 50:5
|
Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico; retrorsum non abii.
|
Isa 53:7
|
Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
|
Dan 13:25
|
Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
|
I Mach 3:28
|
et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia.
|
II Mach 3:9
|
Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere hæc ita essent.
|
Lc 24:45
|
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
|
Io 9:14
|
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
|
Io 9:17
|
Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
|
Io 9:21
|
quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
|
Io 9:26
|
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
|
Io 9:30
|
Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
|
Io 9:32
|
A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
|
Io 11:37
|
Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
|
Io 19:34
|
sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
|
Act 8:32
|
Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
|
Act 9:40
|
Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
|
Act 12:14
|
Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.
|
Act 16:14
|
Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
|
Apoc 9:2
|
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei:
|
Apoc 12:16
|
Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
|
Apoc 13:6
|
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant.
|