Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aperui

Idc 11:35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
Iob 33:2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
Ps 38:10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;
Ps 118:131 Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam.
Cant 5:6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
Ezech 3:2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo: