Gen 3:7
|
Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
|
III Reg 8:29
|
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem, quam orat in loco isto ad te servus tuus:
|
III Reg 8:52
|
Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
|
II Par 7:15
|
Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
|
II Esd 1:6
|
fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi: ego et domus patris mei peccavimus,
|
Eccli 43:15
|
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.
|
Ier 32:19
|
Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.
|
Ezech 1:1
|
Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.
|
Dan 7:10
|
Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt.
|
Mt 3:16
|
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
|
Mt 9:30
|
Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
|
Lc 24:31
|
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
|
Io 9:10
|
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
|
Apoc 20:12
|
Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum:
|