Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aperire

Idc 20:33 Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt,
IV Reg 15:16 Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.
Iudith 14:10 Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire.
Iob 14:3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?
Ezech 16:63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.
Dan 2:47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
Dan 3:33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
I Mach 5:48 dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
Io 10:21 Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
Act 18:14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Judæi, recte vos sustinerem.
Act 26:18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me.
Apoc 5:2 Et vidi angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus?
Apoc 5:3 Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.
Apoc 5:4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
Apoc 5:5 Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.
Apoc 5:9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: