Gen 3:5
|
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
|
Tob 11:8
|
Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.
|
Prov 8:6
|
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.
|
Isa 35:5
|
Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;
|
Isa 60:11
|
Et aperientur portæ tuæ jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
|