II Par 18:12
|
Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
|
Act 16:17
|
Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
|
Act 16:21
|
et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
|
I Cor 9:14
|
Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
|
Phil 1:17
|
Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
|
I Thess 1:9
|
Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,
|