Gen 26:35
|
quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
|
Deut 17:17
|
Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.
|
Idc 16:18
|
Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.
|
Esth 15:8
|
Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
|
Prov 23:19
|
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
|
Eccli 6:33
|
Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.
|
Eccli 12:11
|
et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
|
Eccli 27:17
|
Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
|
II Mach 7:12
|
ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
|
II Mach 7:21
|
singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: et, femineæ cogitationi masculinum animum inserens,
|
II Mach 10:28
|
Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.
|
II Cor 9:2
|
Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.
|