Gen 9:5
|
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
|
Ex 12:4
|
Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
|
Ex 16:16
|
Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.
|
I Reg 22:22
|
Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
|
II Reg 23:17
|
dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
|
I Par 11:19
|
dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: hæc fecerunt tres robustissimi.
|
Iudith 11:5
|
Vivit enim Nabuchodonosor rex teræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi.
|
Sap 2:22
|
Et nescierunt sacramenta Dei; neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
|
Sap 3:13
|
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
|
Sap 12:6
|
et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum;
|
Sap 14:26
|
Dei immemoratio, animarum inquinatio. Nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
|
Ier 2:34
|
et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? Non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi.
|
Act 27:10
|
dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
|
I Petr 1:9
|
reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
|
I Petr 2:25
|
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
|
Apoc 18:13
|
et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.
|