Ex 36:33
|
Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
|
II Esd 3:20
|
Post eum in monte ædificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
|
Prov 21:9
|
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
|
Prov 25:24
|
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
|
Ezech 46:21
|
Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
|
Dan 13:38
|
Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
|
Act 26:26
|
Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
|