Gen 28:12
|
Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
|
Ps 77:49
|
misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos;
|
Ps 103:4
|
qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
|
Mt 13:41
|
Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
|
Mt 24:31
|
Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
|
Mc 13:27
|
Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
|
Io 1:51
|
Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
|
Io 20:12
|
et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
|
I Cor 6:3
|
Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia?
|
I Cor 11:10
|
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
|
Gal 3:19
|
Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
|
Heb 1:7
|
Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
|
Heb 1:7
|
Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
|
Heb 2:2
|
Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem:
|
Heb 2:16
|
Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
|
Iudae 1:6
|
angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.
|
Apoc 7:1
|
Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem.
|
Apoc 8:2
|
Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ.
|
Apoc 9:14
|
dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.
|
Apoc 15:1
|
Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei.
|
Apoc 21:12
|
Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël:
|