II Reg 13:15
|
Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium, quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade.
|
III Reg 11:2
|
de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israël: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
|
Tob 6:22
|
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
|
Prov 5:19
|
Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.
|
Eccles 9:1
|
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
|
Cant 2:5
|
Fulcite in me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
|
Cant 5:8
|
Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
|
Dan 13:10
|
Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:
|
I Petr 1:22
|
animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
|
II Petr 1:7
|
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
|