Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

amicus

Gen 26:26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
Deut 13:6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
II Reg 13:3 Erat autem Amnon amicus, nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
II Reg 16:16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex.
III Reg 4:5 Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
III Reg 5:1 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
I Par 27:33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
Iudith 8:22 Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
Prov 13:20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
Prov 17:17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
Prov 18:17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
Prov 18:24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
Prov 22:24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso;
Cant 5:16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.
Eccli 6:8 Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.
Eccli 6:9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit.
Eccli 6:9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit.
Eccli 6:10 Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis.
Eccli 6:17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.
Eccli 9:15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.
Eccli 12:8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
Eccli 12:9 In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est.
Eccli 20:17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius:
Eccli 22:27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.
Eccli 33:6 Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit.
Eccli 37:1 Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
Eccli 37:1 Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
Eccli 37:1 Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
Eccli 37:2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur.
Ier 9:4 Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet,
I Mach 10:19 Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster:
I Mach 10:20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos.
I Mach 15:32 Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis.
Mt 11:19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
Lc 7:34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
Lc 11:6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
Lc 11:8 Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
Io 3:29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Io 11:11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
Io 19:12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
Iac 2:23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
Iac 4:4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.