Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

amicum

Ex 32:27 quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
Ex 33:11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
Lev 19:18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Deut 19:5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet:
II Reg 16:17 Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo?
Iob 6:27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
Ps 87:19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
Prov 6:3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Prov 11:9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.
Prov 11:12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.
Prov 12:26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.
Prov 16:29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
Prov 22:11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
Prov 25:8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
Prov 27:10 Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta, quam frater procul.
Eccli 6:7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.
Eccli 7:13 Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias.
Eccli 7:20 Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris.
Eccli 9:14 Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi.
Eccli 19:13 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere.
Eccli 19:15 Corripe amicum, sæpe enim fit commissio:
Eccli 22:26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum
Eccli 22:26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum
Eccli 25:12 Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
Eccli 27:17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
Eccli 27:20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
Eccli 28:20 Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat.
Eccli 29:13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
Isa 19:2 et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
Ier 22:13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei:
Ier 34:15 Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam:
Zach 3:10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.
Zach 8:17 Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.
I Mach 10:16 et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.
I Mach 14:39 Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.
II Mach 7:24 Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum.
II Mach 8:9 At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judæorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo.
II Mach 11:14 promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
Lc 11:5 Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,