Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

amictus

I Reg 28:14 Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
Esth 8:15 Mardochæus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque lætata est.
Ps 103:2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,
Ps 103:6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquæ.
Mc 14:51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.