Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

amico

Ex 11:2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
Ex 22:7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:
Deut 15:2 quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.
Idc 15:2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, quæ junior et pulchrior illa est: sit tibi pro ea uxor.
II Reg 15:37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
II Reg 16:17 Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo?
Iob 6:14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
Iob 12:4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas.
Iob 36:33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
Prov 3:28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.
Prov 3:29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
Prov 6:1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
Prov 17:18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
Prov 18:1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.
Prov 25:9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
Prov 26:19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci.
Prov 29:5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
Eccli 6:1 Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.
Eccli 14:13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
Eccli 20:25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
Eccli 22:25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
Eccli 22:28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris.
Eccli 33:20 Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis.
Eccli 37:4 Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit.
Eccli 37:5 Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum.
Eccli 41:23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas:
Ier 9:8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
Ier 34:17 Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo: ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ.
Osee 3:1 Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
Mich 7:5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
Hab 2:15 Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus!
I Mach 13:36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.