Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

amicis

Idc 14:20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
Tob 8:22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
Esth 6:13 narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
Iob 35:4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Iob 42:10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
Eccli 6:13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.
Eccli 13:25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
Eccli 30:6 reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam.
Eccli 41:28 Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.
I Mach 3:38 Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis:
I Mach 6:14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum:
I Mach 7:8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum,
I Mach 7:15 et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.
I Mach 8:12 Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos:
I Mach 11:33 Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
I Mach 11:57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.
I Mach 12:14 Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis:
I Mach 12:43 et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
I Mach 15:28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei:
II Mach 3:31 Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.
II Mach 10:13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
Lc 12:4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.
Lc 15:29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
Lc 21:16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
Io 15:13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
Act 10:24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.