Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ambules

Deut 8:6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.
Deut 10:12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
Deut 19:9 (si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quæ hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis:
Deut 26:17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.
Deut 30:16 ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
III Reg 2:3 et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
Prov 1:15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
Prov 2:20 Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias:
Prov 22:24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso;