I Reg 15:20
|
Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.
|
Tob 5:8
|
Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
|
Iob 31:5
|
Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
|
Ps 130:1
|
Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
|
Eccli 24:8
|
Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi.
|
Ier 2:23
|
Quomodo dicis: Non sum polluta,post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.
|