Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ambulabunt

Iob 6:18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
Ps 88:16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt;
Ps 113:15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
Isa 35:9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.
Isa 40:31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Isa 45:14 Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.
Isa 60:3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
Ier 3:17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
Ezech 37:24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.
Osee 11:10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
Osee 14:10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.
Ioël 2:8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Amos 3:3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?
Mich 4:5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra.
Soph 1:17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
Zach 10:12 Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.
Apoc 3:4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Apoc 21:24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam.