Deut 10:18
|
Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
|
II Reg 1:26
|
Doleo super te frater mi Jonatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
|
Iob 34:17
|
numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
|
Ps 36:28
|
quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos; in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
|
Prov 15:12
|
Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
|
Prov 21:17
|
Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
|
Prov 26:28
|
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.
|
Prov 29:3
|
Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
|
Eccles 5:9
|
Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas.
|
Eccli 3:27
|
Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
|
Mt 10:37
|
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
|
Mt 10:37
|
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
|
Io 12:25
|
ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
|
Io 16:27
|
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
|
I Cor 16:22
|
Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
|
III Io 1:9
|
Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos:
|
Apoc 22:15
|
Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.
|