Eccli 7:13
|
Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias.
|
Eccli 10:10
|
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
|
Eccli 38:17
|
Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam:
|
Isa 22:4
|
Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;
|
Isa 33:7
|
Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
|
Ezech 27:30
|
Et ejulabunt super te voce magna: et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
|
Mt 26:75
|
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
|
Lc 22:62
|
Et egressus foras Petrus flevit amare.
|