Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

altum

Idc 20:38 Signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
Iob 39:18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus.
Ps 7:8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere.
Ps 63:7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum;
Ps 67:19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
Ps 74:6 Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Prov 17:16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Eccles 12:11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
Eccli 27:28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
Eccli 51:26 Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi;
I Mach 13:27 Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.
II Mach 12:4 Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
Lc 5:4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
Lc 6:48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
Lc 16:15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Rom 11:20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
Eph 4:8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
Apoc 21:10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo,
Apoc 21:12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: