Gen 14:18
|
At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
|
Esth 16:16
|
et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur.
|
Ps 7:18
|
Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
|
Ps 12:6
|
ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
|
Eccli 17:24
|
et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
|
Dan 7:18
|
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.
|
Mc 5:7
|
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
|